C. Valerius Catullus

Carmina

     I.
     Cui dono lepidum novum libellum
     arida modo pumice expolitum?
     Corneli, tibi: namque tu solebas
     meas esse aliquid putare nugas
   05jam tandem ausus es unus Italorum
     omne aevum tribus explicare chartis
     doctis, Juppiter, et laboriosis.
     Quare habe tibi quidquid hoc libelli,
     qualecumque; quod, o patrona Virgo,
   10plus uno maneat perenne saeclo.

                
      
     II.
     Passer, deliciae meae puellae,
     quicum ludere, quem in sinu tenere,
     cui primum digitum dare adpetenti
     et acris solet incitare morsus
   05cum desiderio meo nitenti
     carum nescio quid libet jocare,
   et solaciolum sui doloris,
   credo, et quo gravis acquiescet ardor:
     tecum ludere sicut ipsa posse
   10et tristes animi leuare curas . . .
      
     II b.
     tam gratum'st mihi quam ferunt puellae
     pernici aureolum fuisse malum,
     quod zonam soluit diu ligatam.

      
      
     III.
     Lugete, o Veneres Cupidinesque,
     et quantum'st hominum venustiorum.
     Passer mortuus est meae puellae.
     Passer, deliciae meae puellae,
   05quem plus illa oculis suis amabat:
     nam mellitus erat suamque norat
     ipsam tam bene quam puella matrem,
     nec sese a gremio illius movebat,
     sed circumsiliens modo huc modo illuc
   10ad solam dominam usque pipiabat.
     Qui nunc it per iter tenebricosum
     illuc unde negant redire quemquam.
     At vobis male sit, malae tenebrae
     Orci, quae omnia bella devoratis:
   15tam bellum mihi passerem abstulistis.
     Vae factum male! vae miselle passer!
     Tua nunc opera meae puellae
     flendo turgiduli rubent ocelli.

      
      
     IV.
     Phaselus ille, quem videtis, hospites,
     ait fuisse navium celerrimus,
     neque ullius natantis impetum trabis
     nequisse praeterire, sive palmulis
   05opus foret volare, sive linteo.
     Et hoc negat minacis Hadriatici
     negare litus insulasve Cycladas
     Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
     Propontida trucemve Ponticum sinum,
   10ubi iste post phaselus antea fuit
     comata silva: nam Cytorio in jugo
     loquente saepe sibilum edidit coma.
     Amastri Pontica et Cytore buxifer,
     tibi haec fuisse et esse cognitissima
   15ait phaselus: ultima ex origine
     tuo stetisse dicit in cacumine,
     tuo imbuisse palmulas in aequore,
     et inde tot per impotentia freta
     erum tulisse, laeva sive dextera
   20vocaret aura, sive utrumque Juppiter
     simul secundus incidisset in pedem;
     neque ulla vota litoralibus deis
     sibi esse facta, cum veniret a mari
     novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
   25Sed haec prius fuere: nunc recondita
     senet quiete seque dedicat tibi,
     gemelle Castor et gemelle Castoris.

      
      
     V.
     Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
     rumoresque senum severiorum
     omnes unius aestimemus assis.
     Soles occidere et redire possunt:
   05nobis cum semel occidit breuis lux,
     nox est perpetua una dormienda. 6. aut, fortasse, dormiunda
     Da mi basia mille, deinde centum,
     dein mille altera, dein secunda centum,
     deinde usque altera mille, deinde centum.
   10Dein, cum milia multa fecerimus,
     conturbabimus illa, ne sciamus,
     aut nequis malus invidere possit,
     cum tantum sciat esse basiorum.

      
      
     VI.
     Flavi, delicias tuas Catullo,
     ni sint inlepidae atque inelegantes,
     velles dicere. nec tacere posses.
     Verum nescio quid febriculosi
   05scorti diligis: hoc pudet fateri.
     Nam te non viduas jacere noctes,
     nequiquam tacitum, cubile clamat
     sertis ac Syrio fragrans olivo,
     pulvinusque peraeque et hic et illic
   10attritus, tremulique quassa lecti
     argutatio inambulatioque.
     Jam tu iste ipse vales nihil tacere.
     Cur? non tam latera ecfututa pandas,
     ni tu quid facias ineptiarum.
   15Quare quidquid habes boni malique.
     Dic nobis. Volo te ac tuos amores
     ad caelum lepido vocare versu.

      
      
     VII.
     Quaeris, quot mihi basiationes
     tuae, Lesbia, sint satis superque.
     Quam magnus numerus Libyssae harenae
     lasarpiciferis jacet Cyrenis,
   05oraclum Jouis inter aestuosi
     et Batti veteris sacrum sepulcrum,
     aut quam sidera multa, cum tacet nox,
     furtivos hominum vident amores,
     tam te basia multa basiare
   10vesano satis et super Catullo 'st,
     quae nec pernumerare curiosi
     possint nec mala fascinare lingua.

      
      
     VIII.
     Miser Catulle, desinas ineptire,
     et quod vides perisse perditum ducas.
     Fulsere quondam candidi tibi soles,
     cum ventitabas quo puella ducebat
   05amata nobis quantum amabitur nulla.
     Ibi illa multa cum jocosa fiebant,
     quae tu volebas nec puella nolebat.
     Fulsere vere candidi tibi soles.
     Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli
   10nec quae fugit sectare, nec miser vive,
     sed obstinata mente perfer, obdura.
     Vale puella: jam Catullus obdurat,
     nec te requiret nec rogabit invitam:
     at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
   15Scelesta, uae te! quae tibi manet uita!
     Quis nunc te adibit? Cui uideberis bella?
     Quem nunc amabis? Cujus esse diceris?
     Quem basiabis? Cui labella mordebis?
     At tu, Catulle, destinatus obdura.

      
      
     IX.
     Verani, omnibus e meis amicis
     antistans mihi milibus trecentis,
     venistine domum ad tuos Penates.
     fratresque unanimos anumque matrem?
   05Venisti. O mihi nuntii beati!
     Visam te incolumem audiamque Hiberum
     narrantem loca facta nationes,
     ut mos est tuus, applicansque collum
     jucundum os oculosque saviabor.
   10O quantum'st hominum beatiorum,
     quid me laetius est beatiusve?

      
      
     X.
     Varus me meus ad suos amores
     visum duxerat e foro otiosum.
     Scortillum, ut mihi tunc repente visum'st,
     non sane inlepidum neque invenustum.
   05Huc ut venimus incidere nobis
     sermones varii, in quibus, quid esset
     jam Bithynia, quo modo se haberet,
     ecquonam mihi profuisset aere.
     Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
   10nec praetoribus esse nec cohorti,
     cur quisquam caput unctius referret,
     praesertim quibus esset irrumator.
     praetor, nec faceret pili cohortem.
     "At certe tamen," inquiunt, "quod illic
   15natum dicitur esse, conparasti
     ad lecticam homines." Ego, ut puellae
     unum me facerem beatiorem,
     "non," inquam, "mihi tam fuit maligne,
     ut, prouincia quod mala incidisset,
   20non possem octo homines parare rectos."
     At mi nullus erat neque hic neque illic,
     fractum qui veteris pedem grabati
     in collo sibi collocare posset.
     Hic illa, ut decuit cinaediorem,
   25"quaeso," inquit, "mihi, mi Catulle, paulum
     istos commoda: nam volo ad Serapim
     deferri." "Mane," inquii puellae,
     "istud quod modo dixeram me habere,
     fugit me ratio: meus sodalis
   30Cinna 'st Gaius, is sibi paravit.
     Verum utrum illius an mei, quid ad me?
     Utor tam bene quam mihi pararim.
     Sed tu insulsa male et molesta vivis,
     per quam non licet esse neglegentem."

      
      
     XI.
     Furi et Aureli, comites Catulli,
     sive in extremos penetrabit Indos,
     litus ut longe resonante Eoa
          tunditur unda,
   05siue in Hyrcanos Arabesve molles,
     seu Sacas sagittiferosve Parthos,
     sive quae septemgeminus colorat
          aequora Nilus,
     sive trans altas gradietur Alpes,
   10Caesaris visens monumenta magni,
     Gallicum Rhenum, horribilem insulam ulti-
          mosque Britannos,
     omnia haec, quaecumque feret voluntas
     caelitum, temptare simul parati,
   15pauca nuntiate meae puellae
          non bona dicta.
     Cum suis vivat valeatque moechis,
     quos simul conplexa tenet trecentos,
     nullum amans vere, sed identidem omnium
   20     ilia rumpens:
     nec meum respectet, ut ante, amorem,
     qui illius culpa cecidit velut prati
     ultimi flos, praetereunte postquam
          tactus aratro'st.

      
      
     XII.
     Marrucine Asini, manu sinistra
     non belle uteris in joco atque vino:
     tollis lintea neglegentiorum.
     Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
   05quamvis sordida res et invenusta'st.
     Non credis mihi? Crede Pollioni
     fratri, qui tua furta vel talento
     mutari velit: est enim leporum
     disertus puer ac facetiarum.
   10Quare aut hendecasyllabos trecentos
     exspecta aut mihi linteum remitte,
     quod me non movet aestimatione,
     verum'st mnemosynum mei sodalis.
     Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
   15miserunt mihi muneri Fabullus
     et Veranius: haec amem necesse'st
     ut Veraniolum meum et Fabullum.
      
      
     XIII.
     Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
     paucis, si tibi di favent, diebus,
     si tecum attuleris bonam atque magnam
     cenam, non sine candida puella.
   05et vino et sale et omnibus cachinnis.
     Haec si, inquam, attuleris venuste noster,
     cenabis bene: nam tui Catulli
     plenus sacculus est aranearum.
     Sed contra accipies meros amores
   10seu quid suavius elegantiusve'st:
     nam unguentum dabo, quod meae puellae
     donarunt Veneres Cupidinesque,
     quod tu cum olfacies, deos rogabis,
     totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
      
      
     XIV.
     Ni te plus oculis meis amarem,
     jucundissime Calve, munere isto
     odissem te odio Vatiniano:
     nam quid feci ego quidve sum locutus,
   05cur me tot male perderes poetis?
     isti di mala multa dent clienti,
     qui tantum tibi misit impiorum.
     Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
     munus dat tibi Sulla litterator,
   10non est mi male, sed bene ac beate,
     quod non dispereunt tui labores.
     Di magni, horribilem et sacrum libellum
     quem tu scilicet ad tuum Catullum
     misti, continuo ut die periret
   15saturnalibus optimo dierum!
     Non non hoc tibi, salse, sic abibit:
     nam, si luxerit, ad librariorum
     curram scrinia Caesios Aquinos
     Suffenum omnia colligam venena,
   20ac te his suppliciis remunerabor.
     Vos hinc interea valete abite.
     illuc, unde malum pedem attulistis,
     saecli incommoda pessimi poetae.
      
     XIV b.
     Siqui forte mearum ineptiarum
     lectores eritis manusque vestras
     non horrebitis admovere nobis,
     [pedicabo ego uos et irrumabo. ]
      
      
     XV.
     Commendo tibi me ac meos amores,
     Aureli: veniam peto pudentem,
     ut, si quicquam animo tuo cupisti,
     quod castum expeteres et integellum,
   05conserves puerum mihi pudice,
     non dico a populo: nihil veremur
     istos, qui in platea modo huc modo illuc
     in re praetereunt sua occupati:
     verum a te metuo tuoque pene
   10infesto pueris bonis malisque.
     Quem tu qua lubet, ut jubet, moveto,
     quantum vis, ubi erit foris, paratum:
     hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
     Quod si te mala mens furorque vecors
   15in tantam inpulerit, sceleste, culpam,
     ut nostrum insidiis caput lacessas,
     a tum te miserum malique fati,
     quem attractis pedibus patente porta
     percurrent raphanique mugilesque.
      
      
     XVI.
     Pedicabo ego vos et irrumabo,
     Aureli pathice et cinaede Furi,
     qui me ex versiculis meis putastis,
     quod sunt molliculi, parum pudicum.
   05Nam castum esse decet pium poetam
     ipsum, versiculos nihil necesse'st,
     qui tum denique habent salem ac leporem,
     si sunt molliculi ac parum pudici
     et quod pruriat incitare possint,
   10non dico pueris, sed his pilosos,
     qui duros nequeunt mouere lumbos.
     Vos, quod milia multa basiorum
     legistis, male me marem putatis?
     Pedicabo ego vos et irrumabo.
      
      
     XVII.
     O Colonia. quae cupis ponte ludere longo,
     et salire paratum habes. sed vereris inepta
     crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
     ne supinus erat cavaque in palude recumbat;
   05sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
     in quo uel Salisubsalis sacra suscipiantur:
     munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
     Quendam municipem meum de tuo volo ponte
     ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
   10verum totius ut lacus putidaeque paludis
     lividissima maximeque 'st profunda vorago.
     Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
     bimuli tremula patris dormientis in ulna.
     Cui cum sit viridissimo nupta flore puella,
   15et puella tenellulo delicatior haedo,
     adservanda nigerrimis diligentius uvis,
     ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
     nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
     in fossa Liguri jacet suppernata securi,
   20tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,
     talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,
     ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
     Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
     si pote stolidum repente excitare veternum
   25et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
     ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

      
      
     XXI.
     Aureli, pater esuritionum,
     non harum modo, sed quot aut fuerunt
     aut sunt aut aliis erunt in annis,
     pedicare cupis meos amores:
   05nec clam, nam simul es, jocaris una,
     haerens ad latus omnia experiris.
     Frustra: nam insidias mihi instruentem
     tangam te prior irrumatione.
     Atque id si faceres satur tacerem:
   10nunc ipsum id doleo, quod esurire,
     mellitus puer et sitire discet.
     Quare desine, dum licet pudico,
     ne finem facias, sed irrumatus.

      
      
     XXII.
     Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
     homo 'st venustus et dicax et urbanus,
     idemque longe plurimos facit uersus.
     Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
   05perscripta, nec sic ut fit in palimpsestos
     relata: chartae regiae, novi libri,
     novi umbilici, lora rubra, membranae,
     derecta plumbo et pumice omnia aequata.
     Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
   10Suffenus unus caprimulgus aut fossor
     rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
     Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
     aut siquid hac re tersius videbatur,
     idem infaceto 'st infacetior rure,
   15simul poemata attigit, neque idem umquam
     aeque 'st beatus ac poema cum scribit:
     tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
     Nimirum idem omnes fallimur, neque 'st quisquam,
     quem non in aliqua re videre Suffenum
   20possis. Suus cuique attributus est error:
     sed non videmus, manticae quod in tergo 'st.

      
      
     XXIII.
     Furi, cui neque servus est neque arca
     nec cimex neque araneus neque ignis,
     verum'st et pater et noverca, quorum
     dentes vel silicem comesse possunt,
   05est pulcre tibi cum tuo parente
     et cum conjuge lignea parentis.
     Nec mirum: bene nam valetis omnes.
     pulcre concoquitis, nihil timetis,
     non incendia, non graves ruinas,
   10non furta inpia, non dolos veneni,
     non casus alios periculorum.
     Atque corpora sicciora cornu
     aut siquid magis aridum'st habetis
     sole et frigore et esuritione.
   15Quare non tibi sit bene ac beate?
     A te sudor abest, abest saliva,
     mucusque et mala pituita nasi.
     Hanc ad munditiem adde mundiorem,
     quod culus tibi purior salillo 'st,
   20nec toto decies cacas in anno,
     atque id durius est faba. et lapillis;
     quid tu si manibus teras fricesque,
     non umquam digitum inquinare posses.
     Haec tu commoda tam beata, Furi,
   25noli spernere nec putare parvi,
     et sestertia quae soles precari
     centum desine: nam sat es beatus.

      
      
     XXIV.
     O qui flosculus es Juventiorum,
     non horum modo, sed quot aut fuerunt
     aut posthac aliis erunt in annis,
     mallem divitias Midae dedisses
   05isti, cui neque servus est neque arca,
     quam sic te sineres ab illo amari.
     "Qui? Non est homo bellus?" inquies. Est:
     sed bello huic neque servus est neque arca.
     Hoc tu quam lubet abice elevaque:
   10nec servum tamen ille habet neque arcam.

      
      
     XXV.
     Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
     vel anseris medullula vel imula oricilla
     vel pene languido senis situque araneoso,
     idemque Thalle turbida rapacior procella,
   05cum dira naufragos hiemps ostendit oscitantes.
     remitte pallium mihi meum quod involasti,
     sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
     inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
     Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
   10ne laneum latusculum manusque mollicellas
     inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
     et insolenter aestues velut minuta magno
     deprensa navis in mari vesaniente vento.

      
      
     XXVI.
     Furi, villula nostra non ad Austri
     flatus opposita 'st neque ad Favoni
     nec saevi Boreae aut Apheliotae,
     verum ad milia quindecim et ducentos.
   05O ventum horribilem atque pestilentem.

      
      
     XXVII.
     Minister vetuli puer Falerni
     inger mi calices amariores,
     ut lex Postumiae jubet magistrae
     ebriosa acina ebriosioris.
   05At vos quo lubet hinc abite, lymphae,
     vini pernicies et ad severos
     migrate: hic merus est Thyonianus.

      
      
     XXVIII.
     Pisonis comites, cohors inanis
     aptis sarcinulis et expeditis,
     Verani optime tuque mi Fabulle,
     quid rerum geritis? Satisne cum isto
   05vappa frigoraque et famem tulistis?
     Ecquidnam in tabulis patet lucelli
     expensum ut mihi qui meum secutus
     praetorem refero datum lucello?
     O Memmi, bene me ac diu supinum
   10tota ista trabe lentus irrumasti.
     Sed, quantum video, pari fuistis
     casu: nam nihilo minore verpa
     farti 'stis. Pete nobiles amicos.
     At vobis mala multa di deaeque
   15dent, opprobria Romuli Remique.

      
      
     XXIX.
     Quis hoc potest videre, quis potest pati,
     nisi impudicus et vorax et aleo,
     Mamurram habere quod Comata Gallia
     habebat uncti et ultima Britannia?
   05Cinaede Romule, haec videbis et feres?
     Et ille nunc superbus et superfluens
     perambulabit omnium cubilia
     ut albulus columbus aut Adoneus?
     Cinaede Romule, haec videbis et feres?
   10Es impudicus et vorax et aleo.
     Eone nomine, imperator unice,
     fuisti in ultima occidentis insula,
     ut ista vostra diffututa mentula
     ducenties comesset aut trecenties?
   15Quid est alid sinistra liberalitas?
     Parum expatrauit an parum helluatus est?
     Paterna prima lancinata sunt bona:
     secunda praeda pontica: inde tertia
     Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
   20Eumne Gallia et timet Britannia?
     Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
     nisi uncta devorare patrimonia?
     Eone nomine urbis o potissimae
     socer generque perdidistis omnia?

      
      
     XXX.
     Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
     jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
     Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide?
     Nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent:
   05quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
     Eheu. quid faciant dic homines, cuive habeant fidem?
     Certe tute jubebas animam tradere, inique, me
     inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
     Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
   10ventos inrita ferre ac nebulas aereas sinis.
     Si tu oblitus es, at dei meminerunt, meminit Fides,
     quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
      
      
     XXXI.
     Paene insularum, Sirmio, insularumque
     ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
     marique vasto fert uterque Neptunus,
     quam te libenter quamque laetus inviso,
   05vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
     liquisse campos et videre te in tuto.
     O quid solutis est beatius curis,
     cum mens onus reponit, ac peregrino
     labore fessi venimus larem ad nostrum.
   10desideratoque acquiescimus lecto.
     Hoc est, quod unum'st pro laboribus tantis.
     Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude:
     gaudete vos quosque Italae lacus undae,
     ridete, quidquid est domi cachinnorum.
      
      
     XXXII.
     Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
     meae deliciae, mei lepores,
     jube ad te veniam meridiatum.
     Et si jusseris, illud adiuvato,
   05nequis liminis obseret tabellam,
     neu tibi lubeat foras abire,
     sed domi maneas paresque nobis
     novem continuas fututiones.
     Verum, siquid ages, statim jubeto:
   10nam pransus jaceo et satur supinus.
     pertundo tunicamque palliumque.
      
      
     XXXIII.
     O furum optime balneariorum
     Vibenni pater, et cinaede fili,
     (nam dextra pater inquinatiore,
     culo filius est voraciore.)
   05Cur non exilium malasque in oras
     itis, quandoquidem patris rapinae
     notae sunt populo, et nates pilosas,
     fili, non potes asse venditare.
      
      
     XXXIV.
     Dianae sumus in fide
     puellae et pueri integri:
     Dianam pueri integri
          puellaeque canamus.
          
   05O Latonia, maximi
     magna progenies Jouis,
     quam mater prope Deliam
          deposivit olivam,
          
     montium domina ut fores
   10silvarumque virentium
     saltuumque reconditorum
          amniumque sonantum.
          
     Tu Lucina dolentibus
     Juno dicta puerperis,
   15tu potens Triuia et notho es
          dicta lumine Luna.
          
     Tu cursu, dea, menstruo
     metiens iter annuum
     rustica agricolae bonis
   20     tecta frugibus exples.
        
     Sis quocumque tibi placet
     sancta nomine, Romulique,
     antique ut solita es, bona
          sospites ope gentem.
        
      
      
     XXXV.
     Poetae tenero, meo sodali
     velim Caecilio, papyre dicas,
     Veronam veniat, Novi relinquens
     Comi moenia Lariumque litus:
   05nam quasdam volo cogitationes
     amici accipiat sui meique.
     Quare, si sapiet, viam vorabit,
     quamvis candida miliens puella
     euntem revocet manusque collo
   10ambas iniciens roget morari,
     quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
     illum deperit impotente amore:
     nam quo tempore legit incohatam
     Dindymi dominam, ex eo misellae
   15ignes interiorem edunt medullam.
     Ignosco tibi, Sapphica puella
     Musa doctior: est enim venuste
     Magna Caecilii incohata mater.
      
      
     XXXVI.
     Annales Volusi, cacata charta,
     votum solvite pro mea puella:
     nam sanctae Veneri Cupidinique
     vouit si sibi restitutus essem
   05desissemque truces vibrare jambos,
     electissima pessimi poetae
     scripta tardipedi deo daturam
     infelicibus ustulanda lignis.
     Et haec pessima se puella vidit
   10jocose lepide vovere divis.
     Nunc, o caeruleo creata ponto,
     quae sanctum Idalium Uriosque apertos
     quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
     colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
   15quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
     acceptum face redditumque votum,
     si non illepidum neque invenustum'st.
     At vos interea venite in ignem,
     pleni ruris et infacetiarum
   20annales Volusi, cacata charta.
      
      
     XXXVII.
     Salax taberna vosque contubernales,
     a pileatis nona fratribus pila,
     solis putatis esse mentulas vobis,
     solis licere, quidquid est puellarum,
   05confutuere et putare ceteros hircos?
     An continenter quod sedetis insulsi
     centum an ducenti non putatis ausurum
     me una ducentos irrumare sessores?
     Atqui putate: namque totius vobis
   10frontem tabernae ropionibus scribam.
     Puella nam mi quae meo sinu fugit,
     amata tantum quantum amabitur nulla,
     pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
     consedit istic. Hanc boni beatique
   15omnes amatis, et quidem quod indignum'st
     omnes pusilli et semitarii moechi;
     tu praeter omnes une de capillatis
     cuniculosae Celtiberiae fili
     Egnati, opaca quem bonum facit barba
   20et dens Hibera defricatus urina.
      
      
     XXXVIII.
     Male 'st, Cornifici, tuo Catullo,
     male 'st, me hercule, et est laboriose,
     et magis magis in dies et horas.
     Quem tu quod minimum facillimumque 'st,
   05qua solatus es adlocutione?
     Irascor tibi. Sic meos amores?
     Paulum quid libet adlocutionis,
     maestius lacrimis Simonideis.
      
      
     XXXIX.
     Egnatius, quod candidos habet dentes,
     renidet usque quaque. Si ad rei ventum'st
     subsellium, cum orator excitat fletum,
     renidet ille. Si ad pii rogum fili
   05lugetur, orba cum flet unicum mater,
     renidet ille. Quidquid est. Ubicumque 'st,
     quodcumque agit, renidet. Hunc habet morbum,
     neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
     Quare monendum'st te mihi, bone Egnati.
   10Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs.
     aut pinguis Umber aut obesus Etruscus
     aut Lanuvinus ater atque dentatus
     aut Transpadanus ut meos quoque attingam,
     aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
   15tamen renidere usque quaque te nollem:
     nam risu inepto res ineptior nulla 'st.
     Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
     quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
     dentem atque russam defricare gingivam,
   20ut quo iste vester expolitior dens est,
     hoc te amplius bibisse praedicet loti.
      
      
     XL.
     Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
     agit praecipitem in meos iambos.
     Quis deus tibi non bene aduocatus
     vecordem parat excitare rixam?
   05An ut pervenias in ora vulgi?
     Quid uis? qua lubet esse notus optas?
     Eris, quandoquidem meos amores
     cum longa voluisti amare poena.
      
      
     XLI.
     Ameana puella defututa
     tota milia me decem poposcit,
     ista turpiculo puella naso,
     decoctoris amica Formiani.
   05Propinqui, quibus est puella curae,
     amicos medicosque convocate:
     non est sana puella, nec rogare
     qualis sit solet aes imaginosum.
      
      
     XLII.
     Adeste, hendecasyllabi, quot estis
     omnes. undique, quotquot estis omnes.
     Jocum me putat esse moecha turpis
     et negat mihi nostra reddituram
   05pugillaria, si pati potestis.
     Persequamur eam, et reflagitemus.
     Quae sit, quaeritis. Illa, quam videtis
     turpe incedere, mimice ac moleste
     ridentem catuli ore Gallicani.
   10Circumsistite eam, et reflagitate,
     "moecha putida, redde codicillos,
     redde, putida moecha, codicillos."
     Non assis facis? O lutum, lupanar,
     aut si perditius potest quid esse.
   15Sed non est tamen hoc satis putandum.
     Quod si non aliud potest ruborem
     ferreo canis exprimamus ore,
     conclamate iterum altiore voce:
     "moecha putida, redde codicillos,
   20redde, putida moecha, codicillos."
     Sed nil proficimus, nihil movetur.
     Mutanda 'st ratio modusque vobis,
     siquid proficere amplius potestis,
     "pudica et proba, redde codicillos."
      
      
     XLIII.
     Salve, nec minimo puella naso
     nec bello pede nec nigris ocellis
     nec longis digitis nec ore sicco
     nec sane nimis elegante lingua,
   05decoctoris amica Formiani.
     Ten provincia narrat esse bellam?
     Tecum Lesbia nostra comparatur?
     O saeclum insapiens et infacetum!
      
      
     XLIV.
     O funde noster seu Sabine seu Tiburs
     (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
     cordi Catullum laedere, at quibus cordi 'st,
     quovis Sabinum pignore esse contendunt),
   05sed seu Sabine sive verius Tiburs,
     fui libenter in tua suburbana
     villa malamque pectore exspui tussim.
     non inmerenti quam mihi meus venter,
     dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
   10Nam, Sestianus dum volo esse conviva,
     orationem in Antium petitorem
     plenam veneni et pestilentiae legi.
     Hic me gravido frigida et frequens tussis
     quassavit usque dum in tuum sinum fugi
   15et me recuravi otioque et urtica.
     Quare refectus maximas tibi grates
     ago, meum quod non es ulta peccatum.
     Nec deprecor jam, si nefaria scripta
     Sesti recepso, quin gravidinem et tussim
   20non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
     qui tum vocat me, cum malum librum legi.
      
      
     XLV.
     Acmen Septimius suos amores
     tenens in gremio "mea," inquit, "Acme,
     ni te perdite amo atque amare porro
     omnes sum assidue paratus annos
   05quantum qui pote plurimum perire,
     solus in Libya Indiave tosta
     caesio veniam obvius leoni."
     Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
     dextra sternuit adprobationem.
   10At Acme leviter caput reflectens
     et dulcis pueri ebrios ocellos
     illo purpureo ore saviata
     "sic," inquit, "mea uita, Septimille,
     huic uni domino usque serviamus
   15ut multo mihi major acriorque
     ignis mollibus ardet in medullis."
     Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
     dextra sternuit adprobationem.
     Nunc ab auspicio bono profecti
   20mutuis animis amant amantur.
     Unam Septimius misellus Acmen
     mavolt quam Syrias Britanniasque:
     uno in Septimio fidelis Acme
     facit delicias libidinisque.
   25Quis ullos homines beatiores
     uidit, quis Venerem auspicatiorem?
      
      
     XLVI.
     Jam ver egelidos refert tepores,
     jam caeli furor aequinoctialis
     jucundis Zephyri silescit auris.
     Linquantur Phrygii, Catulle, campi
   05Nicaeaeque ager uber aestuosae:
     ad claras Asiae volemus urbes.
     Jam mens praetrepidans avet vagari,
     jam laeti studio pedes vigescunt.
     O dulces comitum valete coetus,
   10longe quos simul a domo profectos
     diversae varie viae reportant.
      
      
     XLVII.
     Porci et Socration, duae sinistrae
     Pisonis, scabies famesque mundi,
     vos Veraniolo meo et Fabullo
     verpus praeposuit Priapus ille?
   05Vos convivia lauta sumptuose
     de die facitis? Mei sodales
     quaerunt in trivio vocationes?
      
      
     XLVIII.
     Mellitos oculos tuos, Juventi,
     siquis me sinat usque basiare,
     usque ad milia basiem trecenta,
     nec umquam videar satur futurus,
   05non si densior aridis aristis
     sit nostrae seges osculationis.
      
      
     XLIX.
     Disertissime Romuli nepotum,
     quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
     quotque post aliis erunt in annis,
     gratias tibi maximas Catullus
   05agit pessimus omnium poeta,
     tanto pessimus omnium poeta
     quanto tu optimus omnium patronus.
      
      
     L.
     Hesterno, Licini, die otiosi
     multum lusimus in meis tabellis,
     ut convenerat esse delicatos.
     Scribens versiculos uterque nostrum
   05ludebat numero modo hoc modo illoc,
     reddens mutua per jocum atque vinum.
     Atque illinc abii tuo lepore
     incensus, Licini, facetiisque,
     ut nec me miserum cibus juvaret,
   10nec somnus tegeret quiete ocellos,
     sed toto indomitus furore lecto
     versarer cupiens videre lucem,
     ut tecum loquerer, simulque ut essem.
     At defessa labore membra postquam
   15semimortua lectulo jacebant,
     hoc jucunde tibi poema feci,
     ex quo perspiceres meum dolorem.
     Nunc audax cave sis, precesque nostras,
     oramus cave despuas, ocelle,
   20ne poenas Nemesis reposcat a te.
     Est vemens dea: laedere hanc caveto.
      
      
     LI.
     Ille mi par esse deo videtur,
     ille, si fas est, superare diuos,
     qui sedens aduersus identidem te
         spectat et audit
     
   05dulce ridentem, misero quod omnes
     eripit sensus mihi: nam simul te,
     Lesbia, aspexi, nihil est super mi
         [uocis in ore.]
     
     Lingua sed torpet, tenuis sub artus
   10flamma demanat, sonitu suopte
     tintinant aures geminae, teguntur
         lumina nocte.
     
     Otium, Catulle, tibi molestum'st:
     otio exsultas nimiumque gestis:
   15otium et reges prius et beatas
         perdidit urbes.
      
      
     LII.
     Quid est, Catulle? Quid moraris emori?
     Sella in curuli struma Nonius sedet,
     per consulatum perierat Vatinius:
     quid est, Catulle? Quid moraris emori?
      
      
     LIII.
     Risi nescio quem modo e corona,
     qui cum mirifice Vatiniana
     meus crimina Calvus explicasset,
     admirans ait haec manusque tollens,
   05"di magni, salaputium disertum!"
      
      
     LIV.
     Othonis caput oppido pusillum
     (Hara 's, rustice) semilauta crura,
     subtile et leve peditum Libonis,
     si non omnia, displicere vellem
   05tibi et Fuficio seni recocto.
     Irascere iterum meis iambis
     inmerentibus, unice imperator.
      
      
     LV.
     Oramus si forte non molestum 'st,
     demonstres ubi sint tuae tenebrae.
     Te in Campo quaesivimus minore,
     te in Circo, te in omnibus libellis,
   05te in templo summi Jovis sacrato.
     In Magni simul ambulatione
     femellas omnes, amice, prendi,
     quas vultu vidi tamen sereno,
     "Avelli," sic ipse flagitabam,
   10"Camerium mihi, pessimae puellae!"
     Quaedam inquit, nudum reclude pectus,
     "en hic in roseis latet papillis."
     Sed te jam ferre Herculi labos est.
     Non custos si fingar ille Cretum,
   15non Ladas ego pinnipesve Perseus,
     non si Pegaseo ferar volatu,
     non Rhesi niveae citaeque bigae;
     adde huc plumipedes volatilesque,
     ventorumque simul require cursum:
   20quos junctos, Cameri, mihi dicares,
     defessus tamen omnibus medullis
     et multis langoribus peresus
     essem te mihi, amice, quaeritando.
     Tanto ten fastu negas, amice?
   25Dic nobis ubi sis futurus, ede
     audacter, committe crede luci.
     Nunc te lacteolae tenent puellae?
     Si linguam clauso tenes in ore,
     fructus proicies amoris omnes:
   30verbosa gaudet Venus loquella.
     Vel si vis licet obseres palatum,
     dum vestri sis particeps amoris.
      
      
     LVI.
     O rem ridiculam, Cato, et jocosam
     dignamque auribus et tuo cachinno.
     Ride, quidquid amas, Cato, Catullum
     res est ridicula et nimis jocosa.
   05Deprendi modo pupulum puellae
     crusantem: hunc ego, si placet Dionae,
     pro telo rigido meo cecidi.
      
      
     LVII.
     Pulchre convenit improbis cinaedis,
     Mamurrae pathicoque Caesarique.
     Nec mirum: maculae pares utrisque,
     urbana altera et illa Formiana,
   05impressae resident nec eluentur:
     morbosi pariter, gemelli utrique
     uno in lectulo, erudituli ambo,
     non hic quam ille magis vorax adulter,
     rivales socii puellularum.
   10Pulcre convenit improbis cinaedis.
      
      
     LVIII.
     Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
     illa Lesbia, quam Catullus unam
     plus quam se atque suos amavit omnes,
     nunc in quadriviis et angiportis
   05glubit magnanimi Remi nepotes.
      
      
     LIX.
     Bononiensis Rufa Rufuli fellat
     uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
     vidistis ipso rapere de rogo cenam,
     cum devolutum ex igne prosequens panem
   05ab semiraso tunderetur ustore.
      
      
     LX.
     Num te leaena montibus Libystinis
     aut Scylla latrans infima inguinum parte
     tam mente dura procreavit ac taetra,
     ut supplicis vocem in novissimo casu
   05contemptam haberes a nimis fero corde?
      
      
     LXI.
     Collis o Heliconii
     cultor, Uraniae genus,
     qui rapis teneram ad virum
     uirginem, o Hymenaee Hymen,
   05o Hymen Hymenaee,
      
     cinge tempora floribus
     suave olentis amaraci,
     flammeum cape, laetus huc
     huc veni niveo gerens
   10luteum pede soccum,
      
     excitusque hilari die
     nuptialia concinens
     voce carmina tinnula
     pelle humum pedibus, manu
   15pineam quate taedam.
      
     Namque Iunia Manlio
     qualis Idalium colens
     venit ad Phrygium Venus
     judicem, bona cum bona
   20nubet alite uirgo,
      
     floridis velut enitens
     myrtus Asia ramulis,
     quos Hamadryades deae
     ludicrum sibi roscido
   25nutriunt umore.
      
     Quare age huc aditum ferens
     perge linquere Thespiae
     rupis Aonios specus,
     nympha quos super inrigat
   30frigerans Aganippe,
      
     ac domum dominam voca
     conjugis cupidam novi,
     mentem amore revinciens,
     ut tenax hedera huc et huc
   35arborem implicat errans.
      
     Vosque item simul, integrae
     virgines, quibus advenit
     par dies, agite in modum
     dicite: "o Hymenaee Hymen,
   40o Hymen Hymenaee,"
      
     ut libentius, audiens
     se citarier ad suum
     munus, huc aditum ferat
     dux bonae Veneris, boni
   45conjugator amoris.
      
     Quis deus magis est ama-
     tis petendus amantibus?
     Quem colent homines magis
     caelitum? O Hymenaee Hymen.
   50o Hymen Hymenaee.
      
     Te suis tremulus parens
     invocat, tibi virgines
     zonula soluunt sinus,
     te timens cupida novus
   55captat aure maritus.
      
     Tu fero juveni in manus
     floridam ipse puellulam
     dedis a gremio suae
     matris, o Hymenaee Hymen,
   60o Hymen Hymenaee.
      
     Nil potest sine te Venus
     fama quod bona conprobet,
     commodi capere: at potest
     te volente. Quis huic deo
   65conpararier ausit?
      
     Nulla quit sine te domus
     liberos dare, nec parens
     stirpe nitier: ac potest
     te volente. Quis huic deo
   70conpararier ausit?
      
     Quae tuis careat sacris,
     non queat dare praesides
     terra finibus: at queat
     te volente. Quis huic deo
   75conpararier ausit?
      
     Claustra pandite januae,
     virgo ades. Viden ut faces
     splendidas quatiunt comas?
     At moraris intimis
   80Aedibus, noua nupta.
      
     Jam maritus adest pia
     prosequens prece ne diu
     tardet ingenuus pudor;
     quem tamen magis audiens
   85flet, quod ire necesse 'st.
      
     Flere desine. Non tibi Au-
     runculeia, periculum'st
     nequa femina pulchrior
     clarum ab Oceano diem
   90viderit venientem.
      
     Talis in vario solet
     divitis domini hortulo
     stare flos hyacinthinus.
     Sed moraris, abit dies:
   95prodeas, nova nupta.
      
     Prodeas, nova nupta, si
     jam videtur, et audias
     nostra verba. Viden? Faces
     aureas quatiunt comas:
  100prodeas, nova nupta.
      
     Non tuus levis in mala
     deditus vir adultera
     probra turpia persequens
     a tuis teneris volet
 105secubare papillis,
      
     lenta sed velut adsitas
     vitis implicat arbores,
     implicabitur in tuum
     conplexum. Sed abit dies:
 110prodeas, nova nupta.
      
     O cubile, quod omnibus
       *  *  *  *
       *  *  *  *
       *  *  *  *
 115candido pede lecti,
      
     quae tuo veniunt ero,
     quanta gaudia, quae vaga
     nocte quae medio die
     gaudeat! Sed abit dies:
 120prodeas, nova nupta.
      
     Tollite, o pueri, faces:
     flammeum video venire.
     Ite, concinite in modum
     "jo Hymen Hymenaee, jo.
 125jo Hymen Hymenaee.
      
     Ne diu taceat procax
     Fescennina jocatio.
     nec nuces pueris neget
     desertum domini audiens
 130concubinus amorem.
      
     Da nuces pueris, iners
     concubine: satis diu
     lusisti nucibus: lubet
     jam servire Talasio.
 135Concubine, nuces da.
      
     Sordebant tibi villicae,
     concubine, hodie atque heri
     nunc tuum cinerarius
     tondet os. Miser, a miser
 140concubine, nuces da.
      
     Diceris male te a tuis
     unguentate glabris marite
     abstinere: sed abstine.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 145jo Hymen Hymenaee.
      
     Scimus haec tibi quae licent
     sola cognita: sed marito
     ista non eadem licent.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 150jo Hymen Hymenaee.
      
     Nupta, tu quoque quae tuus
     vir petet cave ne neges,
     ni petitum aliunde eat.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 155jo Hymen Hymenaee.
      
     En tibi domus ut potens
     et beata viri tui.
     Quae tibi sine serviat
     (jo Hymen Hymenaee jo,
 160jo Hymen Hymenaee),
      
     usque dum tremulum movens
     cana tempus anilitas
     omnia omnibus annuit.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 165jo Hymen Hymenaee.
      
     Transfer omine cum bono
     limen aureolos pedes,
     rasilemque subi forem.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 170jo Hymen Hymenaee.
      
     Aspice, intus ut accubans
     vir tuus Tyrio in toro
     totus immineat tibi.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 175jo Hymen Hymenaee.
      
     Illi non minus ac tibi
     pectore uritur intimo
     flamma, sed penite magis.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 180jo Hymen Hymenaee.
      
     Mitte brachiolum teres,
     praetextate, puellulae:
     jam cubile adeat uiri.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 185jo Hymen Hymenaee.
      
     Vos bonae senibus viris
     cognitae bene feminae
     collocate puellulam.
     Jo Hymen Hymenaee jo,
 190jo Hymen Hymenaee.
      
     Jam licet venias, marite:
     uxor in thalamo tibi 'st
     ore floridulo nitens,
     alba parthenice velut
 195luteumve papauer.
      
     At, marite, ita me juvent
     caelites, nihilo minus
     pulcher es, neque te Venus
     neglegit. Sed abit dies:
 200perge, ne remorare.
      
     Non diu remoratus es:
     jam venis. bona te Venus
     juverit quoniam palam
     quod cupis cupis et bonum
 205non abscondis amorem.
      
     ille pulveris Africi
     siderumque micantium
     subducat numerum prius,
     qui vostri numerare volt
 210multa milia ludi.
      
     Ludite ut lubet, et brevi
     liberos date. Non decet
     tam vetus sine liberis
     nomen esse, sed indidem
 215semper ingenerari.
      
     Torquatus volo parvulus
     matris e gremio suae
     porrigens teneras manus
     dulce rideat ad patrem
 220semhiante labello.
      
     Sit suo similis patri
     Manlio et facile insciis
     noscitetur ab omnibus,
     et pudicitiam suae
 225matris indicet ore.
      
     Talis illius a bona
     matre laus genus adprobet
     qualis unica ab optima
     matre Telemacho manet
 230fama Penelopaeo.
      
     Claudite ostia, virgines:
     lusimus satis. At, boni
     conjuges, bene vivite et
     munere assiduo valentem
 235exercete juventam.
      
      
     LXII.
     Vesper adest, juvenes, consurgite: Vesper Olympo
     exspectata diu vix tandem lumina tollit.
     Surgere jam tempus, jam pingues linquere mensas;
     jam veniet virgo, jam dicetur Hymenaeus.
   05   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
    
     Cernitis, innuptae, juvenes? Consurgite contra:
     nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
     Sic certe 'st; viden ut perniciter exsiluere?
     Non temere exsiluere; canent quod visere par est.
   10   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
    
     Non facilis nobis aequales palma parata 'st.
     Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
     Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit.
     Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
   15Nos alio mentes, alio divisimus aures:
     jure igitur uincemur; amat victoria curam.
     Quare nunc animos saltem convertite vestros,
     dicere jam incipient, jam respondere decebit.
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
    
   20Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
     Qui natam possis complexu avellere matris,
     complexu matris retinentem avellere natam,
     et juveni ardenti castam donare puellam.
     Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
   25   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
    
     Hespere, quis caelo lucet jucundior ignis?
     Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
     quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes
     nec junxere prius quam se tuus extulit ardor.
   30Quid datur a divis felici optatius hora.
        Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
        
          *     *     *     *
     Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
     . . . . . . . . . . . . . . .
     namque tuo adventu vigilat custodia semper.
     Nocte latent fures, quos idem saepe revertens.
   35Hespere, mutato comprendis nomine Eosdem.
        Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
        
          *     *     *     *
     At lubet innuptis ficto te carpere questu.
     Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
        Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
        
   40Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
     ignotus pecori, nullo contusus aratro,
     quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber
     . . . . . . . . . . . . . . .
     multi illum pueri, multae optavere puellae:
   45idem cum tenui carptus defloruit ungui,
     nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
     sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
     cum castum amisit polluto corpore florem,
     nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.
        Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
        
   50Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
     numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
     sed tenerum prono deflectens pondere corpus
     jam jam contingit summum radice flagellum;
   hanc nulli agricolae, nulli accoluere bubulci:
   55at si forte eadem 'st ulmo conjuncta marito,
     multi illam agricolae, multi accoluere bubulci.
     Sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
     cum par conubium maturo tempore adepta 'st,
   cara viro magis et minus est invisa parenti.
   60   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
    
     Et tu ne pugna cum tali conjuge virgo.
     Non aequum 'st pugnare, pater cui tradidit ipse,
     ipse pater cum matre, quibus parere necesse 'st.
     Virginitas non tota tua 'st, ex parte parentum 'st,
   65tertia pars patris est, pars est data tertia matri,
     tertia sola tua 'st: noli pugnare duobus,
     qui genero suo jura simul cum dote dederunt.
        Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
        
      
     LXIII.
     Super alta vectus Attis celeri rate maria
     Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
     adiitque opaca silvis redimita loca deae,
     stimulatus ibi furenti rabie, vagus animi,
   05devolvit ili acuto sibi pondera silice.
     Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
     etiam recente terrae sola sanguine maculans,
     niveis citata cepit manibus leve typanum,
     typanum, tubam Cybebes, tua, mater, initia,
   10quatiensque terga tauri teneris cava digitis
     canere haec suis adorta 'st tremebunda comitibus:
     "agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
     simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
     aliena quae petentes velut exules loca
   15sectam meam executae duce me mihi comites
     rabidum salum tulistis truculentaque pelagi
     et corpus evirastis Veneris nimio odio,
     hilarate erae citatis erroribus animum.
     Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
   20Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
     ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
     tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
     ubi capita Maenades vi jaciunt ederigerae,
     ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
   25ubi suevit illa divae volitare vaga cohors:
     quo nos decet citatis celerare tripudiis."
     Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
     thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
     leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
   30viridem citus adit Idam properante pede chorus.
     Furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens,
     comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
     veluti juvenca vitans onus indomita jugi:
     rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
   35Itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae,
     nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
     Piger his labante languore oculos sopor operit:
     abit in quiete molli rabidus furor animi.
     sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
   40lustravit aetherem album, sola dura, mare ferum,
     pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
     ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
     trepidante eam recepit dea Pasithea sinu.
     Ita de quiete molli rapida sine rabie
   45simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
     liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
     animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
     Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
     patriam allocuta maesta �st ita voce miseriter.
   50"Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
     ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
     famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
     ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
     et earum omnia adirem furibunda latibula?
   55Ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
     Cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
     rabie fera carens dum breue tempus animus est.
     Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
     Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
   60Abero foro, palaestra, stadio et gyminasiis?
     Miser a miser, querendum 'st etiam atque etiam, anime.
     Quod enim genus figurae 'st, ego non quod obierim.
     Ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
     ego gymnasii fui flos, ego eram decus olei:
   65mihi januae frequentes, mihi limina tepida,
     mihi floridis corollis redimita domus erat,
     linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
     Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
     Ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero?
   70Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
     Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
     ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
     Jam jam dolet quod egi, jam jamque paenitet."
     Roseis ut huic labellis sonitus citus abiit,
   75geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
     ibi juncta juga resolvens Cybele leonibus
     saevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur:
     "agedum," inquit, "age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
     fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
   80mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
     Age caede terga cauda, tua verbera patere,
     face cuncta mugienti fremitu loca retonent,
     rutilam ferox torosa cervice quate jubam."
     Ait haec minax Cybebe religatque juga manu.
   85Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
     Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
     At ubi umida albicantis loca litoris adiit,
     teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
     facit impetum: illa demens fugit in nemora fera:
   90ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
     Dea magna, dea Cybebe, dea domina Dindymi,
     procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
     alios age incitatos, alios age rabidos.
      
      
     LXIV.
     Peliaco quondam prognatae vertice pinus
     dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
     Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
     cum lecti juvenes Argivae robora pubis,
   05auratam optantes Colchis avertere pellem
     ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
     caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
     Diva quibus retinens in summis urbibus arces
     ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
   10pinea conjungens inflexae texta carinae.
     Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten,
     quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
     tortaque remigio spumis incanduit unda,
     emersere freti candenti e gurgite voltus,
   15aequoreae monstrum Nereides admirantes.
     Illa alia videre nec ulla luce marinas
     mortales oculi nudato corpore Nymphas
     nutricum tenus extantes e gurgite cano.
     Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
   20tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos,
     tum Thetidi pater ipse jugandum Pelea sensit.
     O nimis optato saeclorum tempore nati
     heroes, salvete, deum gens, o bona matrum
     progenies, saluete iterumque iterumque bonarum:
   25vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo;
     teque adeo eximie taedis felicibus aucte
     Thessaliae columen Peleu. cui Juppiter ipse,
     ipse suos divom genitor concessit amores.
     Tene Thetis tenuit pulcherrima, te Nerine?
   30Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
     Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem?
     Quae simul optatae finito tempore luces
     advenere, domum conventu tota frequentat
     Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
   35dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
     Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe,
     Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
     Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
     Rura colit nemo, mollescunt colla juvencis,
   40non humilis curvis purgatur vinea rastris,
     non glaebam prono convellit vomere taurus,
     non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
     squalida desertis rubigo infertur aratris.
     Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
   45regia, fulgenti splendent auro atque argento.
     Candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
     tota domus gaudet regali splendida gaza.
     Pulvinar vero divae geniale locatur
     sedibus in mediis, Indo quod dente politum
   50tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
       Haec vestis priscis hominum variata figuris
     heroum mira virtutes indicat arte.
     Namque fluentisono prospectans litore Diae
     Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
   55indomitos in corde gerens Ariadna furores,
     necdum etiam sese quae visit visere credit,
     ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
     desertam in sola miseram se cernat harena.
     Immemor at juvenis fugiens pellit vada remis,
   60inrita ventosae linquens promissa procellae.
     Quem procul ex alga maestis Minois ocellis
     saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
     prospicit et magnis curarum fluctuat undis.
     non flavo retinens subtilem vertice mitram.
   65non contecta levi laniatum pectus amictu,
     non tereti strophio lactentes vincta papillas,
     omnia quae toto delapsa e corpore passim
     ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
     Sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
   70illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
     toto animo tota pendebat perdita mente.
     A misera, assiduis quam luctibus exsternavit
     spinosas Erycina serens in pectore curas
     illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
   75egressus curvis e litoribus Piraei
     attigit injusti regis Gortynia tecta.
     Nam perhibent olim crudeli peste coactam
     Androgeoneae poenas exsolvere caedis
     electos juvenes simul et decus innuptarum
   80Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
     Quis angusta malis cum moenia vexarentur,
     ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
     proicere optavit potius quam talia Cretam
     funera Cecropiae nec funera portarentur,
   85atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
     magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
     Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
     regia, quam suaves expirans castus odores
     lectulus in molli complexu matris alebat,
   90quales Eurotae praecingunt flumina myrtos
     aurave distinctos educit verna colores,
     non prius ex illo flagrantia declinavit
     lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
     funditus atque imis exarsit tota medullis.
   95Heu misere exagitans immiti corde furores
     sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
     quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
     qualibus incensam jactastis mente puellam
     fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  100Quantos illa tulit languenti corde timores!
     Quanto saepe magis fulgore expalluit auri!
     Cum saevum cupiens contra contendere monstrum
     aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
     Non ingrata tamen frustra munuscula divis
  105promittens tacito succepit vota labello.
     Nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
     quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
     indomitus turbo contorquens flamine robur
     eruit (illa procul radicitus exturbata
  110prona cadit, lateque comis obvia frangens),
     sic domito saevum prostravit corpore Theseus
     nequiquam vanis jactantem cornua ventis.
     Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
     errabunda regens tenui vestigia filo,
  115ne labyrintheis e flexibus egredientem
     tecti frustraretur inobseruabilis error.
     Sed quid ego a primo digressus carmine plura
     commemorem, ut linquens genitoris filia voltum,
     ut consanguineae amplexum, ut denique matris,
  120quae misera in gnata deperdita laetabatur,
     omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
     aut ut vecta ratis spumosa ad litora Diae
     venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
     liquerit immemori discedens pectore conjunx?
  125Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
     clarisonas imo fudisse e pectore voces,
     ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
     unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
     tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  130mollia nudatae tollentem tegmina surae,
     atque haec extremis maestam dixisse querelis,
     frigidulos udo singultus ore cientem.
       "Sicine me patriis avectam perfide ab aris,
     perfide deserto liquisti in litore Theseu?
  135Sicine discedens neglecto numine divom.
     immemor a devota domum perjuria portas?
     Nullane res potuit crudelis flectere mentis
     consilium? Tibi nulla fuit clementia praesto,
     immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  140At non haec quondam blanda promissa dedisti
     voce mihi, non haec miserae sperare jubebas,
     sed conubia laeta, sed optatos Hymenaeos:
     quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
     Tum jam nulla viro juranti femina credat,
  145nulla viri speret sermones esse fideles;
     quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
     nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt:
     sed simul ac cupidae mentis satiata libido 'st,
     dicta nihil metuere, nihil perjuria curant.
  150Certe ego te in medio versantem turbine leti
     eripui, et potius germanum amittere crevi,
     quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
     Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
     praeda, neque injecta tumulabor mortua terra.
  155Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
     Quod mare conceptum spumantibus expuit undis?
     Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
     talia qui reddis pro dulci praemia vita?
     Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  160saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
     at tamen in vestras potuisti ducere sedes,
     quae tibi jucundo famularer serva labore,
     candida permulcens liquidis vestigia lymphis
     purpureave tuum consternens veste cubile.
  165Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,
     externata malo, quae nullis sensibus auctae
     nec missas audire queunt nec reddere voces?
     Ille autem prope jam mediis versatur in undis,
     nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
  170Sic nimis insultans extremo tempore saeva
     fors etiam nostris invidit questubus aures.
     Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
     Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
     indomito nec dira ferens stipendia tauro
  175perfidus in Creta religasset navita funem,
     nec malus hic celans dulci crudelia forma
     consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
     Nam quo me referam? Quali spe perdita nitor?
     Idaeosne petam montes? At gurgite lato
  180discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
     An patris auxilium sperem? Quemne ipsa reliqui,
     respersum juvenem fraterna caede secuta?
     Conjugis an fido consoler memet amore,
     quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  185Praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
     nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
     nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
     omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
     Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  190nec prius a fesso secedent corpore sensus,
     quam justam a divis exposcam prodita multam,
     caelestumque fidem postrema comprecer hora.
     Quare facta virum multantes vindice poena,
     Eumenides. quibus anguino redimita capillo
  195frons expirantis praeportat pectoris iras,
     huc huc aduentate, meas audite querelas,
     quas ego vae! misera extremis proferre medullis
     cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
     Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  200vos nolite pati nostrum vanescere luctum.
     sed quali solam Theseus me mente reliquit,
     tali mente, deae, funestet seque suosque."
       Has postquam maesto profudit pectore voces,
     supplicium saevis exposcens anxia factis,
  205annuit invicto caelestum numine rector,
     quo motu tellus atque horrida contremuerunt
     aequora. concussitque micantia sidera mundus.
     Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
     consitus oblito dimisit pectore cuncta,
  210quae mandata prius constanti mente tenebat,
     dulcia nec maesto sustollens signa parenti
     sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
     Namque ferunt olim, classi cum moenia divae
     linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  215talia complexum juveni mandata dedisse.
     "Gnate mihi longa jucundior unice vita,
     gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
     reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
     quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  220eripit invito mihi te, cui languida nondum
     lumina sunt nati cara saturata figura:
     non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
     nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
     sed primum multas expromam mente querelas,
  225canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
     inde infecta vago suspendam lintea malo,
     nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
     carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera.
     Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  230quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
     annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
     tum vero facito ut memori tibi condita corde
     haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
     ut simul ac nostros invisent lumina colles,
  235funestam antennae deponant undique vestem,
     candidaque intorti sustollant vela rudentes,
     quam primum cernens ut laeta gaudia mente
     agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
     Haec mandata prius constanti mente tenentem
  240Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
     aereum nivei montis liquere cacumen.
     At pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
     anxia in assiduos absumens lumina fletus,
     cum primum inflati conspexit lintea veli,
  246amissum credens inmiti Thesea fato.
  245Praecipitem sese scopulorum e vertice jecit,
  247sic funesta domus ingressus tecta paterna
     morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
     obtulerat mente immemori talem ipse recepit.
  250Quae tum prospectans cedentem maesta carinam
     multiplices animo voluebat saucia curas.
     At parte ex alia florens volitabat Iacchus
     cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
     te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
  255Qui tum alacres passim lymphata mente furebant
     euhoe Bacchantes, euhoe capita inflectentes.
     Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
     pars e divolso jactabant membra juvenco,
     pars sese tortis serpentibus incingebant,
  260pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
     orgia, quae frustra cupiunt audire profani,
     plangebant aliae proceris tympana palmis
     aut tereti tenues tinnitus aere ciebant,
     multis raucisonos efflabant cornua bombos
  265barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
       Talibus amplifice vestis decorata figuris
     pulvinar complexa suo velabat amictu.
     Quae postquam cupide spectando Thessala pubes
     expleta 'st sanctis coepit decedere divis.
  270Hic qualis flatu placidum mare matutino
     horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
     Aurora exoriente vagi sub limina solis,
     quae tarde primum clementi flamine pulsae
     procedunt leviterque sonant plangore cachinni.
  275post vento crescente magis magis increbescunt
     purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
     sic ibi vestibuli linquentes regia tecta
     ad se quisque vago passim pede discedebant,
     quorum post abitum princeps e vertice Peli
  280advenit Chiron portans silvestria dona:
     nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
     montibus ora creat, quos propter fluminis undas
     aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
     hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  285quo permulsa domus jucundo risit odore.
     Confestim Penios adest, viridantia Tempe,
     Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
     haemonisin linquens Doris celebranda choreis,
     non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  290fagos ac recto proceras stipite laurus,
     non sine nutanti platano lentaque sorore
     flammati Phaethontis et aerea cupressu.
     Haec circum sedes late contexta locavit,
     vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  295Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
     extenuata gerens veteris vestigia poenae,
     quam quondam silici restrictus membra catena
     persolvit pendens e verticibus praeruptis.
     Inde pater divom sancta cum conjuge natisque
  300advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
     unigenamque simul cultricem montibus Idri:
     Pelea nam tecum pariter soror aspernata 'st.
     nec Thetidis taedas voluit celebrare jugales.
     Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  305large multiplici constructae sunt dape mensae,
     cum interea infirmo quatientes corpora motu
     veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
     His corpus tremulum complectens undique vestis
     candida purpurea talos incinxerat ora,
  310at roseae niveo residebant vertice vittae,
     aeternumque manus carpebant rite laborem.
     Laeva colum molli lana retinebat amictum,
     dextera tum leviter deducens fila supinis
     formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  315libratum tereti versabat turbine fusum,
     atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
     laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
     quae prius in levi fuerant exstantia filo:
     ante pedes autem candentis mollia lanae
  320vellera virgati custodibant calathisci.
     Haec tum clarisona pellentes vellera voce
     talia divino fuderunt carmine fata,
     carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.
     O decus eximium magnis virtutibus augens,
  325Emathiae tutamen opis, clarissime nato.
     accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
     veridicum oraclum. Sed vos, quae fata sequuntur,
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Adveniet tibi jam portans optata maritis
  330Hesperus, adveniet fausto cum sidere conjunx,
     quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
     languidulosque paret tecum conjungere somnos,
     levia substernens robusto bracchia collo.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  335Nulla domus tales umquam contexit amores,
     nullus amor tali conjunxit foedere amantes,
     qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Nascetur vobis expers terroris Achilles,
  340hostibus haud tergo sed forti pectore notus,
     qui persaepe vago victor certamine cursus
     flammea praevertet celeris vestigia cervae.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Non illi quisquam bello se conferet heros,
 345cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,
     Troicaque obsidens longinquo moenia bello
     perjuri Pelopis vastabit tertius heres.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Illius egregias virtutes claraque facta
  350saepe fatebuntur natorum in funere matres,
     cum incultum cano solvent a vertice crines
     putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Namque velut densas praecerpens messor aristas
  355sole sub ardenti flaventia demetit arva,
     Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
     quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  360cujus iter caesis angustans corporum acervis
     alta tepefaciet permixta flumina caede.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Denique testis erit morti quoque reddita praeda,
     cum terrae excelso coacervatum aggere bustum
  365excipiet niveos perculsae virginis artus.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
     urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
     alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  370quae velut ancipiti succumbens victima ferro,
     proiciet truncum submisso poplite corpus.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Quare agite optatos animi conjungite amores.
     Accipiat conjunx felici foedere divam,
  375dedatur cupido jamdudum nupta marito.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
     Non illam nutrix orienti luce revisens
     hesterno collum poterit circumdare filo,
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi,
    380anxia nec mater discordis maesta puellae
     secubitu caros mittet sperare nepotes.
       currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
       Talia praesentes quondam felicia Pelei
     carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  385Praesentes namque ante domos invisere castas
     heroum et sese mortali ostendere coetu
     caelicolae nondum spreta pietate solebant.
     Saepe pater divom templo in fulgente, revertens
     annua cum festis venissent sacra diebus,
  390conspexit terra centum procumbere tauros.
     Saepe vagus Liber Parnassi vertice summo
     Thyadas effusis evantes crinibus egit,
     cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
     acciperent laeti divom fumantibus aris.
  395Saepe in letifero belli certamine Mavors
     aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
     armatas hominum'st praesens hortata catervas.
     Sed postquam tellus scelere 'st imbuta nefando,
     justitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  400perfudere manus fraterno sanguine fratres,
     destitit extinctos natus lugere parentes,
     optavit genitor primaevi funera nati,
     liber ut innuptae poteretur flore novercae,
     ignaro mater substernens se impia nato
 405inpia non uerita 'st diuos scelerare penates.
     omnia fanda nefanda malo permixta furore
     justificam nobis mentem avertere deorum.
     Quare nec tales dignantur visere coetus,
     nec se contingi patiuntur lumine claro.
      
      
     LXV.
     Etsi me assiduo confectum cura dolore
         sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
     nec potis est dulces Musarum expromere fetus
         mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
   05(namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
         pallidulum manans alluit unda pedem,
     Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
         ereptum nostris obterit ex oculis:
     alloquar, audiero numquam te voca loquentem,
   10    numquam ego te, vita frater amabilior,
     aspiciam posthac: at certe semper amabo,
         semper maesta tua carmina morte canam,
     qualia sub densis ramorum concinit umbris
         Daulias absumpti fata gemens Ityli)---
   15sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
         haec expressa tibi carmina Battiadae,
     ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
         effluxisse meo forte putes animo,
     ut missum sponsi furtivo munere malum
   20    procurrit casto virginis e gremio,
     quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
         dum adventu matris prosilet, excutitur:
     atque illud prono praeceps agitur decursu,
         huic manat tristi conscius ore rubor.
      
      
     LXVI.
     Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
         qui stellarum ortus comperit atque obitus,
     flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
         ut cedant certis sidera temporibus,
   05ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
         dulcis amor gyro devocet aereo,
     idem me ille Conon caelesti in limine vidit
         e Beroniceo vertice caesariem
     fulgentem clare, quam multis illa deorum
   10    levia protendens brachia pollicita 'st,
     qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
         vastatum fines iverat Assyrios,
     dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
         quam de virgineis gesserat exuviis.
   15Estne novis nuptis odio Venus? An quod amantum
         frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
     ubertim thalami quas intra limina fundunt?
         Non ita me divi, vera gemunt, iverint.
     Id mea me multis docuit regina querellis
   20    invisente novo proelia torva viro.
     Et tu non orbum luxti deserta cubile,
         sed fratris cari flebile discidium,
     cum penitus maestas exedit cura medullas.
         Ut tibi tunc toto pectore sollicitae
   25sensibus ereptis mens excidit! At te ego certe
         cognoram a parva virgine magnanimam.
     Anne bonum oblita 's facinus, quo regium adepta 's
         conjugium, quod non fortior ausit alis?
     sed tum maesta virum mittens quae uerba locuta 's!
   30    Juppiter, ut tristi lumina saepe manu!
     Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
         non longe a caro corpore abesse volunt?
     Atque ibi me cunctis pro dulci conjuge divis
         non sine taurino sanguine pollicita 's,
   35si reditum tetulisset. Is haud in tempore longo
         captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
     Quis ego pro factis caelesti reddita coetu
         pristina vota novo munere dissoluo.
     Invita, o regina, tuo de verti e cessi,
   40    invita: adjuro teque tuumque caput,
     digna ferat quod siquis inaniter adjurarit:
         sed qui se ferro postulet esse parem?
     Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
         progenies Thiae clara supervehitur,
   45cum Medi peperere novum mare, cumque juventus
         per medium classi barbara navit Athon.
     Quid facient crines, cum ferro talia cedant?
         Juppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
     et qui principio sub terra quaerere venas
   50    institit ac ferri stringere duritiem!
     Abjunctae paulo ante comae mea fata sorores
         lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
     unigena impellens nutantibus aera pennis
         obtulit Arsinoae Locridis ales ecus,
   55isque per aetherias me tollens avolat umbras
         et Veneris casto collocat in gremio.
     Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
         Graia Canopeis incola litoribus.
     Inde Veneri uario ne solum in lumine caeli
   60    ex Ariadnaeis aurea temporibus
     fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
         devotae flavi verticis exuviae,
     uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
         sidus in antiquis diva novum posuit:
   65virginis et saevi contingens namque Leonis
         lumina, Callisto juncta Lycaoniae,
     vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
         qui vix sero alto mergitur Oceano.
     Sed quamquam me nocte premunt vestigia divom,
   70    lux autem canae Tethyi restituit,
     (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
         namque ego non ullo vera timore tegam,
     nec si me infestis discerpent sidera dictis,
         condita quin veri pectoris evoluam)
   75non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
         afore me a dominae vertice discrucior,
     quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers,
         unguentorum una milia multa bibi.
     Nunc vos, optato quas junxit lumine taeda,
   80    non prius unanimis corpora conjugibus
     tradite nudantes rejecta veste papillas,
         quam jucunda mihi munera libet onyx,
     vester onyx, casto colitis quae jura cubili.
         Sed quae se impuro dedit adulterio,
   85illius a mala dona levis bibat irrita pulvis:
         namque ego ab indignis praemia nulla peto:
     sed magis, o nuptae, semper concordia vestras
         semper amor sedes incolat assiduus.
     Tu vero, regina, tuens cum sidera divam
   90    placabis festis luminibus Venerem,
     unguinis expertem ne siueris esse tuam me,
         sed potius largis affice muneribus
     sidera cur iterent "utinam coma regia fiam,
         proximus Hydrochoi fulgeret Oarion."
      
      
     LXVII.
     O dulci jucunda viro, jucunda parenti,
         salue, teque bona Juppiter auctet ope,
     janua, quam Balbo dicunt servisse benigne,
         olim, cum sedes ipse senex tenuit,
   05quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
         postquam 's porrecto facta marita sene.
     Dic agedum nobis, quare mutata feraris
         in dominum veterem deseruisse fidem.
     "Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
   10    culpa mea 'st, quamquam dicitur esse mea,
     nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
         verum, is mos populi, janua quae ipsa facit.
     Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
         ad me omnes clamant 'janua, culpa tua 'st'."
   15Non istuc satis est uno te dicere uerbo,
         sed facere ut quivis sentiat et videat.
     "Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat."
         Nos volumus: nobis dicere ne dubita.
     "Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
   20    falsum 'st. Non illam vir prior attigerit,
     languidior tenera cui pendens sicula beta
         numquam se mediam sustulit ad tunicam:
     sed pater illius gnati violasse cubile
         dicitur et miseram conscelerasse domum,
   25sive quod inpia mens caeco flagrabat amore,
         seu quod iners sterili semine natus erat,
     et quaerendus is unde foret nervosius illud,
         quod posset zonam solvere virgineam."
     Egregium narras mira pietate parentem,
   30    qui ipse sui nati minxerit in gremium.
     "Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
         Brixia Chineae supposita speculae,
     flavus quam molli percurrit flumine Mella.
         Brixia Veronae mater amata meae,
   35sed de Postumio et Corneli narrat amore,
         cum quibus illa malum fecit adulterium."
     Dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, janua, nosti?
         Cui numquam domini limine abesse licet,
     nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
   40    tantum operire soles aut aperire domum?
     "Saepe illam audivi furtiva voce loquentem
         solam cum ancillis haec sua flagitia,
     nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
         speraret nec linguam esse nec auriculam.
   45Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
         nomine, ne tollat rubra supercilia.
     Longus homo 'st, magnas cui lites intulit olim
         falsum mendaci ventre puerperium."
      
      
     LXVIII.
     Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
         conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium.
     Naufragum ut ejectum spumantibus aequoris undis
         sublevem. et a mortis limine restituam,
   05quem neque sancta Venus molli requiescere somno
         desertum in lecto caelibe perpetitur.
     Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
         oblectant cum mens anxia pervigilat,
     id gratum 'st mihi me quoniam tibi dicis amicum,
   10    muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:
     sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
         neu me odisse putes hospitis officium,
     accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
         ne amplius a misero dona beata petas.
   15Tempore quo primum vestis mihi tradita pura 'st
         Jucundum cum aetas florida ver ageret,
     multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
         quae dulcem curis miscet amaritiem:
     sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
   20    abstulit. O misero frater adempte mihi,
     tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
         tecum una tota 'st nostra sepulta domus,
     omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
         quae tuus in vita dulcis alebat amor.
   25Cujus ego interitu tota de mente fugavi
         haec studia atque omnes delicias animi.
     Quare quod scribis "Veronae turpe, Catullo,
         esse, quod hic, quisquis de meliore nota 'st
     frigida deserto tepefactet membra cubili.
   30    id, Mani, non est turpe, magis miserum 'st.
     Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
         haec tibi non tribuo munera cum nequeo.
     Nam quod scriptorum non magna 'st copia apud me,
         hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
   35illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:
         huc una ex multis capsula me sequitur.
     Quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna
         id facere aut animo non satis ingenuo,
     quod tibi non utriusque petenti copia posta 'st:
   40    ultro ego deferrem copia siqua foret.
     Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
         Juverit aut quantis juverit officiis.
     Ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
         illius hoc caeca nocte tegat studium,
   45sed dicam vobis, vos porro dicite multis
         milibus et facite haec carta loquatur anus,
     Ut fama ille bona Cumaeos vivat in annos,
         notescatque magis mortuus atque magis,
     nec tenuem texens sublimis aranea telam
   50    in deserto Alli nomine opus faciat.
     Nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
         scitis, et in quo me corruerit genere.
     Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
         lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
   55maesta neque assiduo tabescere pupula fletu
         cessarent tristique imbre madere genae.
     Qualis in aerii perlucens vertice montis
         rivus muscosa prosilit e lapide.
     Qui cum de prona praeceps est valle volutus
   60    per medium densi transit iter populi,
     dulce viatori lasso in sudore levamen,
         cum gravis exustos aestus hiulcat agros:
     hic velut in nigro jactatis turbine nautis
         lenius aspirans aura secunda venit
   65jam prece Pollucis, jam Castoris implorata,
         tale fuit nobis Allius auxilium.
     Is clausum lato patefecit limite campum,
         isque domum nobis isque dedit dominam,
     ad quam communes exerceremus amores.
   70    Quo mea se molli candida diva pede
     intulit et trito fulgentem in limine plantam
         innixa arguta constituit solea,
     conjugis ut quondam flagrans advenit amore
         Protesilaeam Laodamia domum
   75inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
         hostia caelestes pacificasset eros.
     Nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo,
         quod temere invitis suscipiatur eris.
     Quam jejuna pium desiderat ara cruorem,
   80    docta 'st amisso Laodamia viro,
     conjugis ante coacta novi dimittere collum,
         quam veniens una atque altera rursus hiemps
     noctibus in longis avidum saturasset amorem,
         posset ut abrupto vivere conjugio.
   85quod scibant Parcae non longo tempore abesse
         si miles muros isset ad Iliacos:
     nam tum Helenae raptu primores Argivorum
         coeperat ad sese Troja ciere viros.
     Troja, nefas, commune sepulcrum Asiae Europaeque.
   90    Troja, virum et virtutum omnium acerba cinis,
     qualiter et nostro letum miserabile fratri
         attulit. Ei misero frater adempte mihi,
     Ei misero fratri jucundum lumen ademptum,
         tecum una tota 'st nostra sepulta domus,
   95omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
         quae tuus in vita dulcis alebat amor.
     Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
         nec prope cognatos compositum cineres,
     sed Troja obscena, Troja infelice sepultum
  100    detinet extremo terra aliena solo.
     Ad quam tum properans fertur lecta undique pubes
         Graeca penetrales deseruisse focos,
     ne Paris abducta gavisus libera moecha
         otia pacato degeret in thalamo.
  105Quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia,
         ereptum'st vita dulcius atque anima
     conjugium: tanto te absorbens vertice amoris
         aestus in abruptum detulerat barathrum,
     quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum
  110    siccare emulsa pingue palude solum,
     quod quondam caesis montis fodisse medullis
         audit falsiparens Amphitryoniades,
     tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
         perculit imperio deterioris eri,
  115pluribus ut caeli tereretur janua divis,
         Hebe nec longa virginitate foret.
     sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
         qui tandem indomitam ferre jugum docuit:
     nam neque tam carum confecto aetate parenti
  120    una caput seri nata nepotis alit,
     qui, cum divitiis vix tandem juventus avitis
         nomen testatas intulit in tabulas,
     inpia derisi gentilis gaudia tollens
         suscitat a cano volturium capiti:
  125nec tantum niveo gavisa 'st ulla columbo
         conpar, quae multo dicitur inprobius
     oscula mordenti semper decerpere rostro,
         quam quae praecipue multivola 'st mulier.
     Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  130    ut semel es flavo conciliata viro.
     Aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
         lux mea se nostrum contulit in gremium,
     quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
         fulgebat crocina candidus in tunica.
  135Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
         rara verecundae furta feremus erae,
     ne nimium simus stultorum more molesti:
         saepe etiam Juno maxima caelicolum,
     conjugis in culpa flagrantem concoquit iram
  140    noscens omnivoli plurima furta Jovis.
     Atqui nec divis homines componier aequum'st
         (ingratum tremuli tolle parentis opus),
     nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
         fragrantem Assyrio venit odore domum,
  145sed furtiva dedit mira munuscula nocte,
         ipsius ex ipso dempta viri gremio.
     Quare illud satis est, si nobis is datur unis,
         quem lapide illa dies candidiore notat.
     Hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  150    pro multis, Alli, redditur officiis,
     ne vestrum scabra tangat rubigine nomen
         haec atque illa dies atque alia atque alia.
     Huc addent divi quam plurima quae Themis olim
         antiquis solita 'st munera ferre piis:
  155sitis felices et tu simul et tua vita
         et domus ipsa in qua lusimus et domina,
     et qui principio nobis quae tradidit aufert,
         a quo sunt primo mi omnia nata bona,
     et longe ante omnes mihi quae me carior ipso 'st,
  160    lux mea, qua viva vivere dulce mihi 'st.
      
      
     LXIX.
     Noli admirari, quare tibi femina nulla,
         Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
     non si illam rarae labefactes munere vestis
         aut perluciduli deliciis lapidis.
   05Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
         valle sub alarum trux habitare caper.
     Hunc metuunt omnes. Neque mirum: nam mala valde 'st
         bestia, nec quicum bella puella cubet.
     Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
   10    aut admirari desine cur fugiant.
      
      
     LXX.
     Nulli se dicit mulier mea nubere malle
         quam mihi, non si se Juppiter ipse petat.
     Dicit, sed mulier cupido quod dicit amanti,
         in vento et rapida scribere oportet aqua.
      
      
     LXXI.
     Si cui jure bono sacer alarum obstitit hircus,
         aut si quem merito tarda podagra secat,
     Aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem,
         mirifico 'st a te nactus utrumque malum.
   05Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
         illam affligit odore, ipse perit podagra.
      
      
     LXII.
     Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
         Lesbia, nec prae me velle tenere Jovem.
     Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
         sed pater ut gnatos diligit et generos.
   05Nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
         multo mi tamen es vilior et levior.
     Qui potis est? inquis. Quod amentem injuria talis
         cogit amare magis, sed bene velle minus.
      
      
     LXXIII.
     Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
         aut aliquem fieri posse putare pium.
     Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne;
         immo taedet obestque magis atque magis:
   05ut mihi quem nemo gravius nec acerbius urget,
         quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
      
      
     LXXIV.
     Gellius audierat patruum objurgare solere,
         siquis delicias diceret aut faceret.
     Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
         uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
   05Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
         nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
      
      
     LXXV.
     Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
         atque ita se officio perdidit ipsa suo,
     ut jam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
         nec desistere amare, omnia si facias.
      
      
     LXXVI.
     Si qua recordanti benefacta priora voluptas
         est homini, cum se cogitat esse pium,
     nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
         divom ad fallendos numine abusum homines,
   05multa parata manent in longa aetate, Catulle,
         ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
     Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
         aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
     omniaque ingratae perierunt credita menti.
   10    Quare cur te, cur jam amplius excrucies?
     Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
         et dis invitis desinis esse miser?
     Difficile 'st longum subito deponere amorem.
         Difficile 'st, verum hoc qua lubet efficias.
   15Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:
         hoc facias, sive id non pote sive pote.
     O di, si vestrum 'st misereri, aut si quibus umquam
         extremo jam ipsa in morte tulistis opem,
     me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
   20    eripite hanc pestem perniciemque mihi.
     Heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
         expulit ex omni pectore laetitias.
     Non jam illud quaero, contra me ut diligat illa,
         aut, quod non potis est, esse pudica velit:
   25ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.
         O di, reddite mi hoc pro pietate mea.
      
      
     LXXVII.
     Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
         (frustra? immo magno cum pretio atque malo)
     sicine subrepsti mi, atque intestina perurens
         ei misero eripuisti omnia nostra bona?
   05eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
         vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
      
      
     LXXVIII.
     Gallus habet fratres, quorum 'st lepidissima conjunx
         alterius, lepidus filius alterius.
     Gallus homo 'st bellus: nam dulces jungit amores,
         cum puero ut bello bella puella cubet.
   05Gallus homo 'st stultus nec se videt esse maritum,
         qui patruus patrui monstret adulterium.
      
      
     LXXVIIIb.
     Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
         savia comminxit spurca saliva tua.
     Verum id non impune feres: nam te omnia saecla
         noscent et qui sis fama loquetur anus.
      
      
     LXXIX.
     Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
         quam te cum tota gente, Catulle, tua.
     Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
         si tria natorum savia reppererit.
      
      
     LXXX.
     Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
         hiberna fiant candidiora nive,
     mane domo cum exis et cum te octava quiete
         e molli longo suscitat hora die?
   05Nescio quid certe 'st: an vere fama susurrat
         grandia te medii tenta vorare viri?
     Sic certe 'st: clamant Victoris rupta miselli
         ilia, et emulso labra notata sero.
      
      
     LXXXI.
     Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi,
         bellus homo, quem tu deligere inciperes,
     praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
         hospes inaurata palladior statua,
   05qui tibi nunc cordi 'st, quem tu praeponere nobis
         audes, et nescis quod facinus facias?
      
      
     LXXXII.
     Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum.
         aut aliud si quid carius est oculis,
     eripere ei noli multo quod carius illi
         est oculis seu quid carius est oculis.
      
      
     LXXXIII.
     Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
         haec illi fatuo maxima laetitia 'st.
     Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
         sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
   05non solum meminit, sed quae multo acrior est res
         irata 'st. Hoc est, uritur et loquitur.
      
      
     LXXXIV.
     Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
         dicere, et insidias Arrius hinsidias,
     et tum mirifice sperabat se esse locutum,
         cum quantum poterat dixerat hinsidias.
   05Credo, sic mater, sic liber avunculus ejus.
         sic maternus avus dixerat atque avia.
     Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
         audibant eadem haec leniter et leviter,
     nec sibi postilla metuebant talia verba,
   10    cum subito affertur nuntius horribilis,
     Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset,
         jam non Ionios esse, sed Hionios.
      
      
     LXXXV.
     Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris.
         Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
      
      
     LXXXVI.
     Quintia formosa 'st multis, mihi candida longa
         recta 'st. Haec ego sic singula confiteor,
     totum illud formosa nego: nam nulla venustas,
         nulla in tam magno 'st corpore mica salis.
   05Lesbia formosa 'st, quae cum pulcherrima tota 'st,
         tum omnibus una omnes surripuit Veneres.
      
      
     LXXXVII.
     Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
         vere quantum a me Lesbia amata mea 's:
     nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
         quanta in amore tuo ex parte reperta mea 'st.
      
      
     LXXXVIII.
     Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
         prurit et abjectis pervigilat tunicis?
     Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
         Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
   05Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
         nec genitor nympharum abluit Oceanus:
     nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
         non si demisso se ipse voret capite.
      
      
     LXXXIX.
     Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
         tamque valens vivat tamque venusta soror
     tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
         cognatis, quare is desinat esse macer?
   05Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
         quantumvis quare sit macer invenies.
      
      
     XC.
     Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
         conjugio et discat Persicum aruspicium:
     nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
         si vera 'st Persarum impia religio,
   05gratus ut accepto veneretur carmine divos
         omentum in flamma pingue liquefaciens.
      
      
     XCI.
     Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
         in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
     quod te cognossem bene constantemve putarem
         aut posse a turpi mentem inhibere probro,
   05sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
         hanc tibi, cujus me magnus edebat amor.
     Et quamvis tecum multo conjungerer usu,
         non satis id causae credideram esse tibi.
     Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
   10    culpa 'st, in quacumque 'st aliquid sceleris.
      
      
     XCII.
     Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
         de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
     Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
         assidue, verum dispeream nisi amo.
      
      
     XCIII.
     Nil nimium studeo Caesar tibi velle placere,
         nec scire utrum sis albus an ater homo.
      
      
     XCIV.
     Mentula moechatur. Moechatur mentula certe.
         Hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.
      
      
     XCV.
     Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
         quam coepta 'st nonamque edita post hiemem 'st,
     milia cum interea quingenta Hortensius uno
         versiculorum anno pertulerit Volusi.
   05Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
         Zmyrnam cana diu saecula pervoluent:
     at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
         et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
     Parva mei mihi sint cordi moumenta sodalis,
   10    at populus tumido gaudeat Antimacho.
      
      
     XCVI.
     Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
         accidere a nostro, Calve, dolore potest,
     quo desiderio veteres renovamus amores
         atque Orco missas flemus amicitias,
   05certe non tanto mors inmatura dolori 'st
         Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
      
      
     XCVII.
     Non, ita me di ament, quicquam referre putavi,
         utrumne os an oculum olfacerem Aemilio.
     Nilo mundius hoc, niloque immundius illud,
         verum etiam culus mundior et melior:
   05nam sine dentibus est: dentes os sesquipedalis,
         gingivas vero ploxeni habet veteris,
     praeterea rictum qualem diffissus in aestu
         mejentis mulae cunnus habere solet.
     Hic futuit multas et se facit esse venustum,
   10    et non pistrino traditur atque asino?
     Quem siqua attingit, non illam posse putemus
         aegroti culum lingere carnificis?
      
      
     XCVIII.
     In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti,
         id quod verbosis dicitur et fatuis:
     ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
         culos et crepidas lingere carpatinas.
   05Si nos omnino vis omnes perderev Vetti,
         hiscas: omnino quod cupis efficies.
      
      
     XCIX.
     Surripui tibi, dum ludis, mellite Juventi,
         saviolum dulci dulcius ambrosia.
     Verum id non impune tuli: namque amplius horam
         suffixum in summa me memini esse cruce,
   05dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
         tantillum vestrae demere saevitiae.
     Nam simul id factum 'st multis diluta labella
         guttis abstersisti omnibus articulis,
     ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
   10    tamquam commictae spurca saliva lupae.
     Praeterea infestum misero me tradere Amori
         non cessasti omnique excruciare modo,
     ut mi ex ambrosia mutatum jam foret illud
         saviolum tristi tristius elleboro.
   15Quam quoniam poenam misero proponis amori,
         numquam jam posthac basia surripiam.
      
      
     C.
     Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
         flos Veronensum depereunt juvenum,
     hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud
         fraternum vere dulce sodalicium.
   05Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
         perspecta egregie 'st unica amicitia,
     cum vesana meas torreret flamma medullas.
         Sis felix, Caeli, sis in amore potens.
      
      
     CI.
     Multas per gentes et multa per aequora vectus
         advenio has miseras, frater, ad inferias,
     ut te postremo donarem munere mortis
         et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
   05quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
         heu miser indigne frater adempte mihi.
     Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
         tradita sunt tristi munere ad inferias,
     accipe fraterno multum manantia fletu,
   10    atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
      
      
     CII.
     Si quicquam tacito commissum 'st fido ab amico,
         cujus sit penitus nota fides animi,
     meque esse invenies illorum jure sacratum,
         Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.
      
      
     CIII.
     Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
         deinde esto quamvis saevus et indomitus:
     aut, si te nummi delectant, desine quaeso
         leno esse atque idem saevus et indomitus.
      
      
     CIV.
     Credis me potuisse meae maledicere vitae,
         ambobus mihi quae carior est oculis?
     non potui, nec si possem tam perdite amarem.
         sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
      
      
     CV.
     Mentula conatur Pipleum scandere montem:
         Musae furcillis praecipitem eiciunt.
      
      
     CVI.
     Cum puero bello praeconem qui videt esse.
         Quid credat, nisi se vendere discupere?
      
      
     CVII.
     Si quicquam cupidoque optantique optigit umquam
         insperanti, hoc est gratum animo proprie.
     Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,
         quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
   05restituis cupido atque insperanti ipsa refers te
         nobis. O lucem candidiore nota!
     Quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem
         optandam in vita dicere quis poterit?
      
      
     CVIII.
     Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus
         spurcata impuris moribus intereat,
     non equidem dubito quin primum inimica bonorum
         lingua excerpta avido sit data volturio,
   05effossos oculos voret atro gutture corvus.
         intestina canes, cetera membra lupi.
      
      
     CIX.
     Jucundum, mea vita, mihi proponis amorem
         hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
     Di magni, facite ut vere promittere possit,
         atque id sincere dicat et ex animo.
   05Ut liceat nobis tota perducere vita
         aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
      
      
     CX.
     Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
         accipiunt pretium, quae facere instituunt.
     Tu, quod promisti mihi quod mentire, inimica 's:
         quod nec das nec fers, turpe facis facinus.
   05Aut facere ingenuae 'st, aut non promisse pudicae,
         Aufilena, fuit: sed data corripere
     fraudando 'st falsum plus quam meretricis avarae,
         quae sese toto corpore prostituit.
      
      
     CXI.
     Aufilena, viro contentam vivere solo,
         nuptarum laus ex laudibus eximiis:
     sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
         quam matrem fratres ex patruo parere.
      
      
     CXII.
     Multus homo 's Naso, neque tecum multus homo 'st qui
         descendit: Naso, multus es et pathicus.
      
      
     CXIII.
     Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
         Maeciliam: facto consule nunc iterum
     manserunt duo, sed creverunt milia in unum
         singula. Fecundum semen adulterio.
      
      
     CXIV.
     Firmano saltu non falso Mentula dives
         fertur, qui tot res in se habet egregias,
     aucupium omne genus. piscis. prata. arua. ferasque.
         nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
   05quare concedo sit diues. dum omnia desint.
         saltus laudemus dum modo ipse egeat.
      
      
     CXV.
     Mentula habet noster triginta jugera prati,
         quadraginta arvi: cetera sunt maria.
     Cur non divitiis Croesum superare potis sit
         uno qui in saltu tot bona possideat,
   05prata, arva, ingentis siluas saltusque paludesque
         usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
     Omnia magna haec sunt, tamen ipse 'st maximus ultro.
         non homo, sed vero mentula magna minax.
      
      
     CXVI.
     Saepe tibi studioso animo venante requirens
         carmina uti possem mittere Battiadae,
     qui te lenirem nobis, neu conarere
         tela infesta meum mittere in usque caput,
   05hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
         Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
     Contra nos tela ista tua evitabimus uncta:
         at fixus nostris tu dabi' supplicium.
      
      
     fragmenta
     At non effugies meos iambos. Iambici autem versus aptissimi habentur
      ad maledicendum. * * * Denique et Catullus,
      cum maledicta, sic ait. At non cett.
      Porph. ad Hor. Carm. I. xvi. 24.
     
     Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape, Terentarius Maurus 2755
     qua domus tua Lampsaci 'st quaque silva Priape,
     nam te praecipue in suis urbibus colit ora
     Hellespontia ceteris ostriosior oris.
     Hellespontia ceteris ostriosior oris.
   
      de meo ligurrire libido'st. Nonius Marcellus p. 134 M.
      
      et Lario inminens Comum. Vibii Sequestris (p. 12, 9 Bursian) codex unus.
       (Mus. Brit. Add. MSS. 16986.).
      
      Hanc uvam Cato praecipue laudat in libros scripsit
      ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli
      rei esse aptam miraturque cur eam laudaverit Cato.
      Servius ad Verg. Georg. II. 95.
      
      Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos
       proxumeque Vergili incatamentorum amatoria imitatio.
      Plin. Nat. Hist. XXVIII. ii. 19.
      
   Sic sua lascivo cantata'st saepe Catullo Ovid. Trist. II. 427 ff.
        femina, cui falsum Lesbia nomen erat,
   nec contentus ea, multos vulgavit amores,
        in quibus ipse suum fassus adulterium'st.
   
      Hinc etiam Catullus cavere dixit.
      Servius ad Verg. Aen. III. 409.
      
     Lucida qua splendet [sic] carchesia mali. Nonius Marcellus p. 546. Carchesia . . . Vatullus Veronensis: . . .
      
      Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen.
      Servius ad Verg. Aen. VII. 378.